Charter Document - 03790178
Charter Number: | 03790178 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Abstract |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Carta Stephani regis Anglie per quam dedit et concessit Rann[ulfo] comiti Cestr[ie] castellum Lincoln[ie] et civitatem donec idem rex fecerit ei terram suam Norm[annie] et omnia castella sua habere Quo facto idem rex concessit firmare unam de turribus suis de castro Lincoln[ie] de qua comes habebit dominium donec idem rex liberet ei castrum de Tichehilla et tunc remanebit eidem regi turris et civitas Lincoln[ie] et dicto comiti remanebit turris sua quam mater sua firmavit cum constabulatione castelli Lincoln[ie] et Lincolneshir[e] hereditario jure Et preter hoc idem rex dedit comiti predicto castrum de Beluedeire cum omni honore eidem pertinente et totam terram Willelmi de Albin[i] de quocunque eam tenuit et Graham cum soka et si contingeret quod heredes de Graham cum rege concordiam fecissent tamen remaneat comiti Rann[ulfo] honor predictus hereditarie et idem rex dabit eis escambium suum Dedit etiam idem rex hereditarie predicto comiti Novum Castellum de Staffordshira cum omnibus eidem pertinentibus et Roeleiam cum soka et Torcheseia cum pertinentibus et villam de Derby cum pertinentibus et Mammesfeld cum pertinentibus et Stanlegam cum pertinentibus et Oswarbec wapentache cum pertinentibus et totam terram Rog[er]i de Bully cum toto honore de Blida sicut divisum est et totam terram Rogeri Pictavis a Northampton[a] usque in Scotiam excepta terra Rog[er]i de Monte Begonis in Lincolnshire Dedit etiam idem rex eidem comiti hereditar[ie] honorem de Lancastre cum pertinentibus suis et totam terram de Inter Ribliam et Mersam et terram quam habuit in dominio in manerio de Grymesby et terram quam comes Gloec[estrie] habuit in dominio in manerio de Grymesby cum pertinentibus Et preterea pro amore dict[i] comit[is] Rannulf[i] idem rex reddidit Adelid[i] de Condia totam terram suam sicut illa finiit scilicet Horncastriam quando castrum illum prostratum fuit Et idem rex reddidit ei totam aliam terram suam