Charter Document - 03790176
Charter Number: | 03790176 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Norwicensi justic[ie] vic[ecomiti] baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norfolc salutem Sciatis me dedisse et concessisse Will[elmo] de Caisn[eto] et heredibus suis manerium de Acchelai cum omnibus appendiciis suis Quare volo et firmiter precipio quod ipse et heredes sui post eum manerium teneant predictum bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et viis et semitis cum soca et saca et tol et team et infangeneth[ef] et cum omnibus aliis rebus et libertatibus que ad manerium illud pertinent cum quibus erat in manu mea T[estibus] W[illelmo] com[ite] Warenn[e] et Will[elm]o de Ip[ra] Apud Westmonasterium