Charter Document - 03790157
Charter Number: | 03790157 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1135 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Matilda Anglorum regina vicecomiti de Kent et omnibus ministris et hominibus suis de Fau[er]sham francis et anglis salutem Sciatis me dedisse Helmide sanctimoniali unam acram terre ad faciendum domum suam in elemosinam apud Fau[er]sham juxta coemeterium inter ecclesiam Sancte Marie et capellam Sancti Gregorii ut habeat illam quietam in vita sua Post mortem vero eius volo et concedo ut ecclesia Sancte Marie de Faversham pro salute domini mei regis Stephani et mea et filiorum nostrorum et statu regni nostri et pro animabus predecessorum et successorum nostrorum habeat prefatam acram terre in perpetuam et liberam eleemosynam Testant[e] Radulpho cancellar[io] Apud Roycestr[iam]