Charter Document - 03790156
Charter Number: | 03790156 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia ego concedo et confirmo donum quod dedit Willelmus rex avus meus ecclesie Sancti Augustini scilicet ecclesias et decimas duarum villarum mearum hoc est Middeltone et Faversham cum omnibus redditibus qui mihi redduntur ex his mansionibus et cum omnibus ibidem appendentibus in terra et silva et pratis et aqua excepta decima mellis et gabli denariorum Hec omnia concedo deo et Sancto Augustino et abbati et fratribus ipsius loci ut habeant et teneant et possideant ita libere et quiete sicut dedit et concessit eis avus meus rex Willelmus et sicut testatur carta sua quam rex Henricus carta sua confirmavit et ego carta mea bene confirmo T[estibus] episcopo de Sancto David et episcopo Cicestrensi et R[oberto] de Ver et A[lberico] de Ver et R[oberto] filio Walteri Apud Gildeford