Charter Document - 03790155
Charter Number: | 03790155 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quoniam volo et precipio quod nullus modo aliquid reclamet in Estanores sed abbas Sancti Augustini et fratres loci ejusdem libere et quiete terram illam et totum litus usque in medietatem aque habeant sine calumpnia aliqua quoniam ita dirationatum est inter homines Lundonie et homines abbatis Widonis in tempore regis Willelmi avunculi mei coram justicia sua apud Estanores Et sicut testatur carta ejusdem Willelmi regis avunculi mei quam rex Henricus carta sua confirmavit et ego carta mea bene confirmo T[estibus] Ep[iscop]o de S[anc]to David et Ep[iscop]o Cicestr[ensi] et R[oberto] de Ver et A[lberico] de Ver et R[oberto] fil[io] Walteri Apud Geldeford