Charter Document - 03790154

Charter Document - 03790154


Charter Number: 03790154
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis in quarum bailia et potestate abbas Sancti Augustini Cantuar[iensis] terras habet salutem Sciatis me concessisse deo et Sancto Augustino et abbati et fratribus abbatie ut habeant sacham suam et socham et pacis fracturam et pugnam in domo factam et vie assultus et latrones in terra sua captos latronumque susceptionem vel pastionem super illorum proprios homines infra civitatem et extra theloneum que suum in terra et in aqua atque consuetudinem que dicitur theames et super omnes allodiarios quos dedit eis rex Henricus Nec volo consentire quod aliquis in aliqua re de hiis se intromittat nisi eorum prepositi quibus ipsi hec comendaverint quia habeo has consuetudines datas et concessas deo et Sancto Augustino pro redemptione anime mee sicut Willelmus rex avus meus et Willelmus et Henricus reges avunculi mei ante me dederunt et concesserunt Et nolo consentire quod aliquis hec infringat Test[ibus] Ep[iscop]o de Sancto David et Ep[iscopo] Cicestr[ensi] et Rob[erto] de Ver et A[lberico] de Ver et Rob[erto] fil[io] Walteri Apud Geldeford

Source (click image below to view full size)