Charter Document - 03790153
Charter Number: | 03790153 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse Hugoni abbati Sancti Augustini Cantuar[iensis] abbatiam Sancti Augustini Cantuar[iensis] quam rex Henricus avunculus meus ei dedit per cartam suam cum terris et hominibus et omnibus rebus abbatie pertinentibus Et volo et firmiter precipio quod ita bene et in pace et honorifice et quiete teneat infra burgum et extra in aqua et extra in bosco et plano in via et semitis et omnibus aliis locis cum socha et sacha et tol et theam et infangenethef et cum omnibus aliis consuetudinibus et quietationibus suis cum quibus aliquis antecessor suus unquam melius et honorificentius et quietius tenuit et sicut carta regis Henrici avunculi mei testatur quam ego hac mea carta bene confirmo Test[ibus] Ep[iscop]o de S[anc]to David et Ep[iscop]o Cicestr[ensi] et R[oberto] de Ver et A[lberico] de Ver et R[oberto] filio Walteri Apud Geldeford