Charter Document - 03790152
Charter Number: | 03790152 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quoniam Hugo de Fluri abbas Sancti Augustini Cantuarie dirationavit in curia regis Henrici avunculi mei terras suas de Rippla et de Langedona cum omnibus illis pertinentibus contra Manasserium Arsic Et ideo volo et concedo et firmiter precipio quod amodo remaneant inperpetuum in dominio ecclesie ita bene et honorifice et quiete sicut ecclesia predicta melius et honorabilius et quietius tenet suas alias dominicas terras et sicut carta regis Henrici avunculi mei testatur Hoc dilatione amentum factum fuit apud Lundon[iam] in rogationibus anno quo rex Henricus avunculus meus dedit filiam suam imperatori in uxorem T[estibus] Ep[iscopo] de S[anc]to David et Ep[iscop]o Cycestr[ensi] et R[oberto] de Ver et Al[berico] de Ver et R[oberto] filio Walteri Apud Gildeford