Charter Document - 03790150
Charter Number: | 03790150 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Norwic[ensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Norf[olc] et de Sudf[olc] salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Henricus de Ria fecit deo et monachis Sancte Trinitatis de Cantuar[ia] de terra Diepham in escambio terre Mucheberdestone quam Hubertus de Ria pater Henrici eis in morte sua dedit Quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi terram illam bene et in pace et honorifice teneant et habeant sicut prefatus Henricus eam illis dedit et concessit et carta sua confirmavit et sicut melius et liberius tenent alias elemosinas et teneuras suas T[estibus] W[illelmo] Mart[el] et Ric[ardo] de Luci et Warn[ero] de Lusor[iis] Apud Cant[uariam]