Charter Document - 03790142
Charter Number: | 03790142 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Willelmo Cant[uariensi] archiepiscopo et ecclesie Sancte Trinitatis Cant[uarie] et omnibus successoribus suis post eum inperpetuum totam teneduram Gaufr[idi] de Ros quam tenuit de me in capite et servitium suum Quare volo et firmiter precipio quod ita bene et honorifice et libere teneant sicut melius et liberius et honorabilius tenent alias teneduras suas et sicut Gaufr[idus] liberius de me tenuit T[estibus] Henr[ico] Winton[iensi] ep[iscop]o et Joh[ann]e Roffens[i] ep[iscop]o et Rob[ert]o de Ver et Ric[ard]o de Luceio et Hug[one] de Douera et Ansfr[ido] vic[ecomite] et Rad[ulpho] Picot Apud Oxinefordam