Charter Document - 03790139
Charter Number: | 03790139 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo de Eli et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Cantebrug[ie]scir[a] salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam comitissa Constantia uxor comitis Eust[achii] filii mei fecit sanctimonialibus de Cantebrug[ia] in elemosinam de tota piscatura et aqua que burgo Cantebr[ugie] pertinet et de quietantia totius terre sue Quare volo et precipio quod sanctimoniales ille totam terram suam et piscariam et aquam bene et in pace et libere et quiete teneant solutam et quietam ab omni seculari exactione et servitio sicut predicta comitissa Const[antia] illis dedit et concessit et carta sua confirmavit T[estibus] Fulc[one] de Oilli et Rob[erto] fil[io] Unfr[idi] et Ric[ardo] de Bada et Henr[ico] de Nouomercato Apud Cantebrug[iam]