Charter Document - 03790137
Charter Number: | 03790137 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1153 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] et justic[iis] et vicecomitibus et baronibus et forest[ariis] et ministris et omnibus suis Essex[ie] salutem Sciatis me concessisse ecclesie Sancte Trinitatis de Cadomo et abbatisse et sanctimonialibus ejusdem ecclesie et hominibus suis de Felsted[a] in perpetuam elemosinam quietantiam omnium essartorum que facta fuerunt infra tenementum Felestede a festo Sancti Michaelis proximo post mortem comitis Eust[achii] fil[ii] mei in retro Quare volo et precipio quod predicta abbatissa et homines sui de Felesteda omnia illa essarta bene et in pace teneant et colant illa ita quiete de clamis foreste et foris factis essartorum sicut quietius tenent alias terras suas T[estibus] Ric[ardo] de Luci et com[ite] Alb[e]r[ico] et W[illelmo] Mart[el] et Rog[ero] de Fraxin[eto] Apud Lond[oniam]