Charter Document - 03790132
Charter Number: | 03790132 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglor[um] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancti Ceaddi et abbati et monachis de ordine Saviniac[ensi] in ea deo servientibus de Biliewas totum manerium ipsum in bosco et plano et hominibus et omnibus ad illud pertinentibus sicut Rogerus episcopus Cestr[ie] locum illum eis dedit et coram me concessit Ego quoque pro animabus patrum et parentum meorum et nominatim pro anima regis Henrici et pro salute mea et uxoris mee regine et fratrum et filiorum meorum clamo eis quietum imperpetuum manerium illud quod se pro una hida se defendebat quietum dico et liberum de scoto et lotto et geldo et deneg[eldo] et auxiliis et operationibus castellorum et pontium et exercitu et omni terreno servitio quod mihi pertinebat de illa hida terre Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete teneant amodo usque in sempiternum Et ut ista mea concessio et episcopi donatio firma et inconcussa permaneat presentis sigilli mei eam confirmatione corroboro et subsequentium attestatione communio T[estibus] R[oberto] episcopo Hereford[ensi] et R[oberto] comite Legr[ecestrie] et com[ite] Sim[one] de Siluane[cte] et Rob[erto] de Ferr[ariis] et M[ilone] Gloec[estrie] et W[illelmo] de Albini pincerna et Hugone de Gurnaco et Phil[ippo] de Belnuc Apud Salopesbiriam in obsidione anno inc[arnationis] D[omi]nice MCXXX IX regni vero mei t[er]tio