Charter Document - 03790131
Charter Number: | 03790131 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie francis et anglis salutem Sciatis quia concedo donationem terre quam Henricus dux Normannorum fecit Willelmo Spilemanno servienti suo de terra que fuit Edwardi Unnithing Et bene et in pace et honorifice et libere teneat cum omnibus pertinentiis eius sicut idem dux Normannorum concedit et dedit ei per cartam suam quam habet Testibus Ricardo de Luci et Willelmo Martel et Willelmo de Caisneto Apud Londonias