Charter Document - 03790129
Charter Number: | 03790129 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Wyntoniensi et justitie et vicecomiti et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Hantescira et Wiltescira salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Alurico de Brochelea in feodo et hereditate terram in Brochehersta et totam terram que fuit avi sui in Hantescira et in Wiltescira et ministerium suum sicut illud habuit tempore regis Henrici Et volo et precipio quod idem Aluricus terram illam et ministerium suum scilicet de foresta mea bene et in pace et libere et quiete teneat cum omnibus rectitudinibus et liberis consuetudinibus cum quibus aliquis ante eum melius tenuit Testibus Henrico de Essexa et Warnero de Lusoriis et Siluestri filio Symonis Apud Dunestapl[um]