Charter Document - 03790127

Charter Document - 03790127


Charter Number: 03790127
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus amicis et fidelibus suis francis et anglicis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancti Augustini de Bristou et canonicis regularibus ibidem deo servientibus omnes illas terras quas Henricus dux Normann[orum] ei dedit et concessit et carta sua confirmavit Lega[m] scilicet juxta Bristou Almodesberia[m] Fifhida[m] in Dorseta Aiseleswrd[am] juxta Gloucestr[iam] unam hidam apud Wapeleia[m] viginti solidos redditus de telariis Glo[uestrie] unam hidam de Lasseb[er]ga centum solidatas terre apud Cernay Quare volo et firmiter precipio quatinus predicti canonici de Brist[ou] omnia ista predicta libere et quiete ab exactione seculari teneant cum omnibus suis pertinentiis sicut carta prefati Henrici ducis Normannorum testatur qui ejusdem loci fundator est Nullus igitur eis iniuriam vel dampnum vel molestiam aliquam facere presumat Testibus Will[elm]o de Kaisneto Ric[ardo] de Camuill[a] Ric[ardo] de Hum[eto] constabul[ari]o Manes[sero] Bis[set] dap[ifero] Guar[ino] fil[io] Ger[oldi] cam[erari]o Ap[ud] Dunstabl[um]

Source (click image below to view full size)