Charter Document - 03790125
Charter Number: | 03790125 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] R[oberto] episcopo Linc[olniensi] et iust[icie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Lincolscir[a] salutem Precipio quod canonici Sancte Marie de Britlintona bene et in pace libere et quiete teneant ecclesiam de Hornecastr[a] quam eis dedi et omnes ecclesias de soca que ad eam pertinent cum terris et decimis et tenuris illis quietas et solutas omni seculari exactione sicut liberius tenent suas alias tenuras ne super hoc aliquis eis in contumeliam faciat quia eis imperpetua elemosina dedi T[estibus] Rob[erto] de V[er] et Ric[ardo] de Luci Apud Linc[olniam]