Charter Document - 03790123
Charter Number: | 03790123 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et justic[ie] et com[iti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Eboraciskira salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie de Brid[lintona] et canonicis ibidem deo servientibus donationem illam quam Gilb[er]t[us] comes Linc[olnie] eis fecit de tota terra illa quam Willelmus constabul[arius] eius tenuit de feodo suo in Ebor[aci]skira Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et canonici terram illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus in perpetuam elemosinam sicut idem comes Gilbertus eam dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Rob[ert]o Gresled et Will[elmo] Fossard Apud Linc[olniam]