Charter Document - 03790111

Charter Document - 03790111


Charter Number: 03790111
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[athildis] imperatrix H[enrici] regis [filia] et Anglorum domina et H[enricus] filius comitis Andeg[avorum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus [ministris et] omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis nos redidisse et concessisse Unfredo de Bohun totam terram suam unde fuit tenens die qua [rex Henricus] fuit vivus et mortuus et dapiferatum suum in Anglia et Normannia sine hoc [quod non ponatur inde in placitum sicut melius tenuit tempore Henrici regis Et] preter hoc dedimus ei et concessimus pro servitio suo M[elchesham cum appendiciis suis et burgum Malmesberie sine fortitu]dine facienda ibidem et Boczam que fuit Gaufr[idi de ]s []celes[] [et Stokes que fuit Eborardi] de Calna H[ec omnia] supradicta dedimus ei et concessimus tenenda in foeudo [et hereditate] sibi et heredibus suis de nobis et de heredibus nostris Et pro hiis supradictis devenit homo noster ligius contra omnes homines Quare volumus et firmiter precipimus quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie teneat in forestis et fugaciis [in bosco] et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in viis et semitis in foris et feriis infra burgum et extra in civitate et extra et in omnibus locis cum soca et saca et toll et team et infangenetheof et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus et quietudinibus Testibus Bernardo episcopo de Sancto David et Gisleberto abbate Gloecestrie et Roberto comite Gloecestrie et Rogero comite Herefordie et Rad[ulfo] Pagan[ello] et [Gosce] de Dinan et Willelmo [de Bellocampo et Willelmo de] Doura conestabulario et Unfrido filio Odoni et Roberto de D[unestanuilla] et Willelmo Paganello et Hugone [filio Ricardi et Riulfo de Sessun] Apud Divis[as]

Source (click image below to view full size)