Charter Document - 03790110

Charter Document - 03790110


Charter Number: 03790110
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo Norwic[ensi] justiciariis vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Norfolchia et de Sudfolc[hia] salutem Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam perpetuam deo et ecclesie Sancte Marie de Blyb[urc] et canonicis in ea deo servientibus pro anima regis Henrici avunculi mei et aliorum antecessorum meorum duas acras terre que sunt juxta cimiterium prefate ecclesie Quare volo et precipio firmiter quod ecclesia prefata et canonici teneant illas duas acras terre prefatas bene et in pace libere quiete et honorifice sicut melius et liberius tenent alias terras vel tenuras suas et sicut eis eas dedi et concessi de dominio meo Testibus Adam de Belnaco et Herueo de Glanuilla Ap[u]d Framlyngh[a]m

Source (click image below to view full size)