Charter Document - 03790102

Charter Document - 03790102


Charter Number: 03790102
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis justiciariis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus suis francis et anglis Eboracisyra et totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et dedisse deo et ecclesie Sancti Johannis de Beverlaco et preposito et canonicis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam et in augmentum expense refectorii sui c solidos unoquoque anno de firma mea de Driffelda Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et prepositus et canonici ejusdem ecclesie illos c solidos bene et in pace et plenarie habeat unoquoque anno illis rectis terminis quibus firma mea de eodem manerio solet reddi et debet et quiete [ab] omni seculari exactione et impedimento Testibus Willelmo Waltero filio Gilberti et Hugoni de Essartis Apud Beuerlacum

Source (click image below to view full size)