Charter Document - 03790086
Charter Number: | 03790086 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum Rad[ulfo] de Haia et constab[ulario] suo de Graha[m] salutem Mando vobis et precipio quod permittatis priorem et monachos de Bellouidere tenere terram suam de Dentona et homines suos et omnia sua bene et in pace et honorifice Et manutenete eos ne aliquis inde quicquam capiat neque eis iniuriam vel contumeliam inde faciat T[este] Ric[ardo] de Ca[n]uill[a] Apud Linc[olniam]