Charter Document - 03790085

Charter Document - 03790085


Charter Number: 03790085
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Linc[olniensi] justic[ie] vicecomiti baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis Lincoliesc[ire] salutem Sciatis quia concedo et confirmo illam donationem quam Ursellus de Crasmeisnil fecit deo et ecclesie Beate Marie de Bellovidere et monachis ibidem deo servientibus in obitu suo de ii marcatis terre in Dentona quas viii homines tenent in eadem villa simul cum alio servitio suo Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi teneant et in perpetuum possideant hec prefata bene et in pace et libere et honorifice et quiete sicut Ursellus illas eis in obitu suo coram probis et legalibus hominibus dedit et divisit et carta sua confirmavit Et monachi nemini inde intendant nisi mihi sicut de elemosina mea dominica Testibus Roberto cancellario et Willelmo de Ipra et Ricardo de Luci et Ricardo de Canvill[a] Apud Linc[olniam]

Source (click image below to view full size)