Charter Document - 03790080

Charter Document - 03790080


Charter Number: 03790080
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sapientium prouidentia quod firmum haberi statuit scripture satagit commendare aliter enim negligentia vel oblivione vel fraudulenta ueri dissimulatione in posterum a successoribus suis in irritum reuocaretur Iccirco ego Matildis de Wallengefort notum fieri volo omnibus natis vel nascituris quod de hereditate mea dedi ecclesie Sancte Marie Becci et monachis ibidem deo servientibus utramque Occoburnam majorem scilicet et minorem et ecclesias eorundem maneriorum cum omnibus pertinentiis tam maneriorum quam ecclesiarum ad uestiendum predictos monachos in liberam et perpetuam elemosinam Facta est autem hec donatio apud Beccum assensu et voluntate Henrici ducis Normannorum filii Gaufridi comitis Andega[uorum] qui hanc donationem concessit et testimonio carte sue et sigilli sui appositione confirmavit et assensu et voluntate Matildis imperatricis matris ejusdem Henrici que et hanc donationem concessit et carte sue atestatione et sigilli sui appositione corroboravit Testibus hiis Ricardo cancellario Roberto de Curceio Roberto de Novoburgo Guarino filio Giroldi magistro Herberto Riolfo de Saisson Osberno de Hosa Osberno camerario et multis aliis

Source (click image below to view full size)