Charter Document - 03790077
Charter Number: | 03790077 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[aufridus] dux Norm[annorum] et com[es] And[egavorum] H[ugoni] archiep[iscopo] et omnibus episcopis comitibus baronibus justiciis Norm[annie] et omnibus suis fidelibus salutem Notum sit vobis atque omnibus tam presentibus quam futuris quod ego dedi et concessi monachis Sancte Marie de Becco tres prebendas de Buris ea conditione quod postquam ille fuerint liberate a tribus presentibus clericis scilicet Ivone Hug[one] atque Alexandro monachi Sancte Marie de P[r]ato illas perpetuo libere et quiete possideant Huius rei sunt testes Ric[ardus] cancell[arius] Gaufr[idus] Rothom[agensis] decanus Tomas capellan[us] Rob[ertus] de Novoburgo et alii quamplures Hoc autem concessum est anno ab incarnatione domini MCXLIX in Pascha instanti die dominica de Ramis Palmar[um] in Beccensi capitulo