Charter Document - 03790072
Charter Number: | 03790072 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis [filia et Henricus eius filius dux Norm[annorum] et comes] And[egavorum] Hugoni archiepiscopo Rothomagensi [episcopis abbatibus comitibus baronibus] justiciis [Normannie] et omnibus fidelibus per Normanniam [constitutis] salutem Sciatis me reddidisse et concessisse in perpetuam elemosinam deo et Sancte Marie de Bello Loco Carnoti et infirmis ibidem deo servientibus pro salute patrum nostrorum atque matrum et nostra et remissione peccatorum nostrorum et statu et incolumitate ducatus Normannie necnon et pro anima regis Henrici et aliorum parentum nostrorum unoquoque anno x libras Rothom[agenses] quas prefatus rex Henricus eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Precipimus igitur vicecomiti nostro Rothomag[ensi] quicumque ille fuerit quod eas ipsis de reditibus vicecomitatus nostri Rothom[agensis] singulis annis ad festum Sancti Michaelis sine disturbatione et omni occasione super nostram fore facturam habere faciat Et hanc nostram redditionem et concessionem prenominate ecclesie fratribus infirmis sine fine mansuram et a deo nobis collata potestate inviolatam permanere hac carta nostra confirmamus Testibus Arnulfo episcopo Lex[ouiensi] Ricardo episcopo Const[antiensi] Philippo episcopo Baioc[ensi] Waleranno comite Mellendino Roberto de Novoburgo Rag[inaldo] de S[anc]to Walerico sensescallo Willelmo filio Hamonis Stephano de Bellocampo Godardo de Vallibus Amfredo filio Rualdi Apud Rothomagum