Charter Document - 03790071

Charter Document - 03790071


Charter Number: 03790071
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[athildis] imperatrix Henrici regis filia et Henricus eius filius dux Normannorum H[ugoni] archiepiscopo Rothomagensi episcopis comitibus abbatibus baronibus justiciis Normannie et omnibus fidelibus per Normanniam constitutis salutem Sciatis nos reddidisse et concessisse in perpetuam elemosinam [deo et] Sancte Marie Magdalene de Bello Loco Carnoti et infirmis ibidem deo servientibus pro salute patrum nostrorum atque matrum et nostra et remissione peccatorum nostrorum et statu et incolumitate ducatus Normannie necnon et pro anima regis Henrici et aliorum parentum nostrorum unoquoque anno x libras Rothom[agenses] quas prefatus rex Henricus eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Precipimus igitur vicecomiti nostro Rothom[agensi] quicumque ille fuerit quod eas ipsis de vicecomitatu nostro Rothomagensi singulis annis ad Purificationem Sancte Marie sine disturbatione et omni occasione super meam forefacturam habere faciat Et hanc nostram redditionem et concessionem prememorate ecclesie fratribusque infirmis sine fine mansuram et a deo nobis collata potestate inviolatam permanere hac carta nostra confirmamus T[estibus] Arn[ulfo] ep[iscopo] Lex[ouiensi] Rag[inaldo] de Sancto Waler[ico] senescallo Alex[andro] de Bohu[n] Godard[o] de Vall[ibus] Umfrido filio Odon[is] cons[tabulario] Will[elm]o filio Hamon[is] Amfredo filio Rualdi Apud Rothom[agum]

Source (click image below to view full size)