Charter Document - 03790067
Charter Number: | 03790067 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopo Rothomag[ensi] et episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus justiciis et omnibus fidelibus suis totius Normannie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie de Belbecco et abbati et monachis in ea deo famulantibus omnes terras et decimas et elemosinas et omnes res que barones mei et homines terre mee eis dederunt et concesserunt et ecclesie sue quam Willelmus de Fiscanno primus instituit Et concedo eis omnia beneficia que fideles Christi eis pro dei amore in futuro contulerint Et volo et precipio quod bene et in pace et libere et quiete ab omnibus consuetudinibus teneant sicut elemosinam meam et sicut carta regis Henrici testatur Testibus Nigello episcopo Eliensi et Audino episcopo Ebroicensi Rogero cancellario et Roberto de Curci et Willelmo de Romara Apud Rothomagum