Charter Document - 03790065

Charter Document - 03790065


Charter Number: 03790065
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] Hugoni archiepiscopo Rothomagensi et omnibus episcopis comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis et amicis Normannie salutem Sciatis quod quando dominia mea de Baiocis Cadomi recognita sunt per sacramentum legitimorum hominum quomodo tempore H[enrici] regis fuerant inter cetera ibi recognitum fuit quod rex H[enricus] post mortem Conani thesaurarii domum eius lapideam cum toto masuagio et virgultum ejusdem Conani quod est extra murum Baioc[arum] in dominio suo habuit propter trecentas marcas argenti quas idem Conanus ei debebat in die qua fuit vivus et mortuus Predictam vero pecuniam Ricardus Baioc[ensis] episcopus postea regi reddidit et rex concessit ei domum et virgultum predictum cum pertinentiis tenenda donec predicta pecunia a iusto Conani herede episcopo redderetur Quapropter ego consideratione baronum meorum predictam domum et virgultum cum pertinentiis Philippo episcopo qui de jure suo illa esse dicebat libere reddidi et concessi tenenda sibi vel illi cui ea daret donec pecunia predicta a iusto Conani herede episcopo vel illi reddatur cui ea dederit Quare volo et firmiter precipio quod Willelmus de Herowcur[ia] thesaurarius cui episcopus predicta donavit domum illam et virgultum cum pertinentiis bene et in pace integre et honorifice tota vita sua teneat nisi sibi interim pecunia prefata reddita fuerit a iusto Conani herede Post obitum vero Willelmi domus et virgultum et pertinentia in ius cuiusque episcopi Baiocensis redeant et sic illa Baiocensis episcopus possideat donec a iusto Conani herede pecunia supradicta sibi reddatur Testes vero recognitionis Cadomi facte et redditionis ibidem facte episcopo consideratione baronum hii sunt Ricardus de Humez constab[u]l[arius] Ricardus de Haia W[illelmus] filius Johannis M[anasser] Biset dapifer G[uarinus] filius Ger[oldi] camerarius Robertus de Dunstanuilla Jocelinus de Baill[olio] Eudo filius Gotberti R[obertus] filius Exsuperii G filius Mabil[ie] Testes donationis thesaurario facte et carte sunt M[athildis] imperatrix Arn[ulfus] episcopus Lexoviensis Man[asserus] Biset dapifer Guar[inus] filius Geroldi camerarius Robertus de Dunstan[villa] Jocelinus de Baill[olio] Apud Rothomagum

Source (click image below to view full size)