Charter Document - 03790064
Charter Number: | 03790064 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] H[ugoni] archiepiscopo Rothom[agensi] et omnibus episcopis comitibus baronibus justici[is] vicecomitibus et omnibus suis fidelibus salutem Sciatis quod quando dominia mea de Baiocis apud Cadomum recognita fuerunt per sacramenta legalium hominum de Baiocis inter alia recognitum fuit regem Henricum avum meum domum lapideam que fuit Conani thesaurarii et virgultum ejusdem post mortem ipsius Conani in dominio suo habuisse propter trecentas marcas argenti quas Conanus die qua fuit vivus et mortuus ipsi regi Henrico debebat Et quia predicta pecunia regi Henrico vel suo heredi a nullo Conani herede postea reddita fuit consideratione baronum meorum et domus et virgultum in dominio meo remansit donec pecunia illa a iusto Conani herede mihi redderetur Ego vero et domum illam et virgultum Willelmo de Herecuria thesaurario Baiocensi tota vita sua habendam concessi nisi supradicta pecunia a iusto Conani herede interim sibi redderetur Post mortem vero Willelmi Baiocensis episcopus quicumque fuerit domum illam et virgultum libere et quiete perpetuo possideat donec sibi pecunia illa a iusto Conani herede reddatur Quare volo et precipio ut Willelmus thesaurarius domum illam cum virgulto tota sua vita libere et quiete et honorifice modo supradicto teneat T[estibus] Ar[nulfo] Lexoviensi ep[iscop]o Ric[ardo] de Humez constabulario Manes[sero] Biset dapifero Roberto de Dunstanuilla Jocelino de Bauliolo Willelmo filio Joh[annis] Apud Cadomum facta est recognitio sed apud Rothomagum concessio facta est Willelmo thesaurario et carta ibidem data