Charter Document - 03790061

Charter Document - 03790061


Charter Number: 03790061
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[H]enricus dux Norm[annorum] et comes And[egavorum] H[ugoni] dei gratia Rothom[agensi] archiepiscopo et omnibus episcopis comitibus et baronibus suis de Normannia salutem Quoniam ecclesia Baiocensis post mortem Odonis episcopi per subsequentium episcoporum impotentiam cum per eorumdem negligentiam et per venditiones et donationes et commutationes ab ipsis factas fere ad nichilum redacta erat ne funditus ecclesia predicta destrueretur provide Henricus rex avus meus instituit ut juramento antiquorum hominum qui rem norant recognoscerentur tenedure iam dicte ecclesie sicut fuerant in tempore predicti Odonis tam in dominicis quam in feodis militum vavassorum et rusticorum Ipsius equidem tempore hec omnia iurata sunt et recognita et sepe dicte ecclesie precepto eius resignata et munimine carthe sue quocumque modo a possessione ecclesie alienata essent reddita sunt et confirmata Subinde Gaufridus comes Andeg[avorum] pater meus commonitione et precepto apostolicorum virorum Lucii et Eugenii qui omnium episcoporum Baiocensium ab Odone usque ad Philippum succedentium donationes et venditiones et commutationes et omnes alienationes quas de predicte ecclesie beneficiis fecerant irritas esse preceperunt item dominica et feoda et omnes Baiocensis ecclesie teneduras sicut fuerant in tempore Henrici regis iurata juramento fecit recognosci et sicut Baiocensis ecclesia in tempore Odonis episcopi tenuerat ea ex integro eidem ecclesie resignavit et cartha sua confirmavit Vestigiis igitur antecessorum meorum avi scilicet et patris inherere concupiscentes et patrum meorum apostolicorum Lucii et Eugenii commonitioni et precepto obtemperare volentes et debentes mandamus et precipimus ut dominica et feoda et possessiones libertates et consuetudines Baiocensis ecclesie et omnes tenedure quas habuit in tempore Odonis episcopi sicut unquam ea melius et liberius in tempore eius habuit juramento legitimorum et antiquorum hominum qui rem norint recognoscantur sicut fuer[un]t iurata et recognita in tempore avi mei et patris Ea itaque omnia sepe memorate ecclesie reddimus concedimus et confirmamus Teste Garino fil[io] Gir[ardi] Will[el]mo filio Ham[onis] Manessero Biset Apud Falesiam

Source (click image below to view full size)