Charter Document - 03790060
Charter Number: | 03790060 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1144 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[G] dux Norm[annorum] et comes Andeg[avorum] justiciis suis et baronibus de Normannia salutem Sciatis quod Ricardus de Hu[m]mez juravit episcopo Baiocensi Ph[ilippo] fidelitatem sicut domino suo coram me Baiocis Et ibidem dimisit ei aquam suam de fos[s]a Luchun et forestam de consuetudine quam in eis clamabat dimisit inquam quieta et absoluta nisi ex voluntate episcopi Et si Ricardus in eis ius clamaverit episcopus tenebit ei inde rectitudinem in curia sua T[este] ipso comite Apud Baiocas