Charter Document - 03790059

Charter Document - 03790059


Charter Number: 03790059
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

[G] dux Normann[orum] et comes And[egavorum] Philippo dei gratia Baiocensis ecclesie episcopo et Ricard[o] decano totique ejusdem ecclesie capitulo salutem Notum vobis fieri volumus quod ecclesiam de Heriz cum omnibus decimis totius ville et cum terris illis quas Gozelinus succentor et Rogerus antecessor illius in eadem villa cum ecclesia habuerunt dimidiam etiam ecclesiam de Summerveio cum omnibus pertinentibus ad eam petitione Roberti de Novoburgo de cuius feodo sunt qui in presentia nostra eas se dedisse Sancte Marie Baiocar[um] in p[er]sonatum succentorie confessus est in eundem p[er]sonatum confirmamus et deinde in perpetuum ratum teneri precipimus T[este] Roberto de Novoburgo Apud Arg[entonam] Factum est hoc anno MCXLVII

Source (click image below to view full size)