Charter Document - 03790058

Charter Document - 03790058


Charter Number: 03790058
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Composition
Date: 1146
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Robertus regis filius Gloec[estrie] consul dap[ifero] suo et omnibus baronibus suis et amicis atque fidelibus suis Normannie salutem Sciatis me clamasse quieta Ph[ilippo] Baioc[ensi] ep[iscop]o tota feoda Ilberti et Gilberti de Laceio que de Baiocensi ecclesia et de episcopo tenebant apud Laceium et apud Campels vel alibi preter meum proprium feodum et molendinum de Creuequor quod comes Rannulfus apud Baioc[as] de episcopo tenebat Clamo etiam ei quietum hoc quod habebam apud Anerias de dono Ricardi Sansonis filii Baiocensis episcopi scilicet feodum Malleurer et totum feodum quod Eudo dap[ifer] tenuit apud Sanctum Clarum preter meum proprium feodum et nominatim feriam et totum feodum quod idem Eudo dap[ifer] apud Mattonum vel in eius pertinentiis de Baiocensi ecclesia Et ut episcopus hoc feodum de Mattono predictum bene in pace atque quiete per quinquennium teneat ego Robertus comes Gloec[estrie] auxiliabor illi pro posse meo erga ducem Norm[annorum] absque mee pecunie donatione et sine guerra facienda Et quando heres Eudonis dap[iferi] hereditatem suam recuperaverit de Baioc[ensi] ecclesia et de episcopo hec predicta feoda in capite tenebit Et hec ideo eidem Phi[lippo] Baiocen[si] ep[iscop]o clamo quieta quia ipse mihi concessit tenere dum vixerit cum honore meo de Hebreceio terram Rogeri Suhardi unde loquela inter me et episcopum fuit et terram Rogeri Malifiliastri quam Ricardus Samsonis filius Baiocensis episcopus michi dedit concessu Baiocensis capituli et regis Henrici et unde habet cartam ejusdem Ric[ardi] ep[iscop]i et capituli sigillo eorum sigillatam salva omni servitio quod tota predicta terra debet Sancte Marie Baioc[ensis] ecclesie facere Sciatis quoque quod idem Ph[ilippus] Baioc[ensis] ep[iscopus] mihi concessit tenere terram quam Rann[ulfus] comes Cestrie de eadem Baioc[ensi] ecclesia tenebat salvo servitio ipsius Baioc[ensis] ecclesie donec talis heres adveniat quem dux Norman[norum] justum heredem ipsius Ranulfi comitis Cestrie recognoscat et postea idem heres eandem terram de ecclesia Baiocensi et de episcopo in capite teneat Et hii sunt testes ex parte comitis Gloec[estrie] Reinaldus comes Cornubie Stephanus de Mannavilla Gaufridus de Walteruilla Osb[ertus Octodenariis] Rad[ulfus] de Hast[ingis] Walchelinus Maminot Steph[anus] de Bello Campo Ric[ardus] de Humet[o] Et hii sunt testes ex parte episcopi Herbertus cantor Gilb[er]tus prior de Arden[na] Will[elmus] custor Hunfrid[us] et Paganus clerici Walchelinus Maminot Ricard[us] de Humet[o] Robertus filius Exup[er]ii Et ista compositio et concordia inter episcopum et me facta est apud Divisas in presentia Mathildis imp[er]atricis anno ab incarnatione Domini MCXLVI in mense Septembri

Source (click image below to view full size)