Charter Document - 03790057
| Charter Number: | 03790057 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1144 - 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[G] dux Norman[orum] et comes Andeg[avorum] Rag[inaldo] de Sancto Walerico Willelmo de Vernone Roberto de Novoburgo et omnibus justiciis et proceribus suis Normannie salutem Sciatis quod ego concedo et confirmo ecclesie Sancte Marie Baioc[ensis] et Philippo episcopo et omnibus successoribus eius omnes terras et consuetudines quas Odo episcopus habuit in episcopatu Baioc[ensi] et nominatim terram de Carchenneio et terram de Voilleia sicut recognitum fuit et juratum in choro Baiocensis ecclesie quod predictus Odo eas habuerat in dominio astantibus ibidem per preceptum nostrum ad hoc audiendum Rob[er]to de Curceio dapifero nostro Ricardo de Haia et aliis quam pluribus Testibus Hug[one] Rothom[agensi] archiepiscopo Ric[ardo] cancell[ario] n[ost]ro Rag[inaldo] de S[anc]to Walerico Rob[er]to de Novoburgo Apud Roth[omagum]
