Charter Document - 03790054
Charter Number: | 03790054 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1144 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[G] dux Norm[annorum] et comes And[egavorum] E[ngengero] de Buhun salutem Mando tibi et precipio quod dimittas episcopo Baiocensi in pace feudum militis quod Robertus Marinus de ipso tenebat Wireville et feudum suum quod Willelmus de Moiun de ipso apud Munmartin tenere debet quod hucusque injuste occupasti Quod nisi feceris precipio quod justicia mea R[icardus] de Haia secundum assisiam meam recognosci faciat predictum feodum episcopi quomodo antecessores sui tenuerunt tempore regis Henrici et sicut recognitum fuerit ita episcopum in pace tenere faciat Et te Engeng[er]e precor ne de aliquo injuste fatiges episcopum quia ego non paterer quod de jure suo aliquid injuste p[er]deret Tibi etiam Ricarde Lahaia precipio quod per totam bailiam tuam secundum assisiam meam recognosci facias feudum episcopi Baiocensis et ipsum in pace tenere sicut recognitum fuerit secundum assisiam meam Teste Pag[ano] de Clar[is] Vall[ibus] Apud Cen[omannum]