Charter Document - 03790053
Charter Number: | 03790053 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[G] dux Norm[annorum] et comes Andeg[avorum] Rag[inaldo] de S[an]cto Walerico Roberto de Novoburgo et omnibus justiciariis suis de Normannia salutem Volo et concedo quod ecclesia Beate Marie Baiocensis et Ph[ilippus] episcopus et successores eius habeant et teneant leugatam de Cambremario ita bene et integre et honorifice sicut Odo episcopus eam tenuit cum omnibus consuetudinibus quas in ea tenuit in tempore Willelmi regis senioris et sicut Ric[ardus] filius Sansonis eam melius habuit tempore Henrici regis Propterea mando vobis et precipio quod faciatis recognosci per sacramentum proborum hominum de vicinio terminos leuge et consuetudines et foris facture et verendam et faciatis hec omnia habere et tenere in pace Phil[ippo] ep[iscop]o sicut predicti antecessores eius ea melius habuerunt in temporibus predictorum regum Si quis vero ei inde resistere voluerit precipio vobis quod firmam justiciam inde faciatis Testibus Hug[one] Roth[omagensi] archiep[iscopo] Ric[ardo] cancell[ario] Raginaldo de S[anc]to Walerico Rob[erto] de Novoburgo Apud Rothomag[um]