Charter Document - 03790052

Charter Document - 03790052


Charter Number: 03790052
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1144 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[G] Dux Normannorum et comes Andeg[avorum] omnibus baronibus suis justiciis baill[ivis] et omnibus fidelibus suis Norm[annie] salutem Volo et precipio quod Phil[ippus] Baiocen[sis] episcopus teneat omnes terras suas tam in dominiis quam in feodis et omnes teneduras suas ita plenarie et honorifice sicut Odo episcopus unquam melius et liberius tenuit Et quia sicut bene novimus res Baiocensis ecclesie per negligentiam aut per impotentiam antecessorum suorum male disperse sunt et a pluribus occupate volo et precipio quod si de aliqua tenedura orta fuerit contentio inter episcopum et aliquem de suis hominibus per iuramentum legitimorum hominum vicinie in qua hoc fuerit sit recognitum quis saisitus inerat tempore Odonis episcopi vel ipse episcopus vel ille cum quo erit contentio Et quod inde recognitum fuerit firmiter teneatur nisi ille qui tenet potent ostendere quod tenedura illa in manus suas postea venerit jure hereditario aut tali donatione que juste debeat stare et hoc in curia episcopi vel in mea Volo etiam et precipio et prohibeo ne aliquis pro facienda justicia nec pro alio intrent in terram episcopi Baiocensis nisi illi servientes qul ab antiquo ad hoc constituti sunt et qui hoc faciebant tempore Henrici regis nec isti etiam hoc faciant nisi sicut justum fuerit T[este] Com[ite] Mell[en]t[i] Apud Roth[omagum]

Source (click image below to view full size)