Charter Document - 03790049

Charter Document - 03790049


Charter Number: 03790049
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavensis omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus fidelibus et amicis suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Beati Petri de Bathonia et monachis ibidem deo servientibus manerium de Cameleia cum omnibus pertinentiis suis sicut Beatricia mater Alexandri de Alnoio et ipse Alexander et fratres eius illud monachis predictis vendiderunt et in elemosinam perpetuam concesserunt et sicut carta Willelmi comitis Gloecestrie coram quo manerium illud eis fuit concessum ab Alexandro et fratribus suis et matre sua testatur Quare volo et firmiter precipio ut ecclesia predicta et monachi manerium illud bene et in pace libere quiete et honorifice teneant in perpetuum cum omnibus pertinentiis suis in bosco in plano in pratis in pascuis in viis in semitis in molendinis et in omnibus rebus Teste Reginaldo comite Cornubie Will[elm]o comite Gloecestrie Manassero Biset dapifero Guarino filio Geroldi camerario Apud Rothomagum

Source (click image below to view full size)