Charter Document - 03790038

Charter Document - 03790038


Charter Number: 03790038
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus justitiis comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie de Berching et sanctimonialibus in illa deo servientibus donationem illam quam Edwardus famulus Mathild[is] regine eis fecit de iii hidis terre quas tenuit in Ufelmeston[a] Quare volo et precipio quod ecclesia illa et sanctimoniales terram illam bene et in pace libere et quiete teneant in bosco et plano et in pratis et pascuis in aquis et molendinis et cum omnibus aliis pertinentiis et cum omnibus liberis consuetudinibus que illi terre pertinent in perpetuam elemosinam sicut predictus Edwardus eam illis dedit T[estibus] W[ilelmo] Mart[el] et Ric[ardo] de Lucy et Warn[ero] de Lusor[iis] et Hug[one] de Essart[is] Apud London[iam]

Source (click image below to view full size)