Charter Document - 03790032
Charter Number: | 03790032 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse Adel[ide] sorori Pag[ani] filii Joh[annis] abbatiam de Berchinges et quicquid illi adiacet Quare volo et concedo quod ita bene et in pace et honorifice teneat et quiete et libere terram et domum et homines et omnia sua cum soca et saca et toll et team et infangenethef cum warpeni et omnibus aliis consuetudinibus suis in burgo et extra per terram et aquam in festis et extra in via et extra et cum omnibus libertatibus ecclesie illius cum quibus aliqua antecessor sua melius et quietius tenuit et sicut illi pertinent ecclesie et sicut carta regis Henrici testatur Et reddo et concedo ecclesie Berkingie et abbatisse Adel[ide] omnes boscos et terras suas de Leschold et alias quas Henricus rex afforestavit ut illas excolat et hospitetur T[estibus] W[illelmo] Mart[el] et A[lberico] de Veer et E[ustachio] filio Joh[annis] Apud Clarend[onam]