Charter Document - 03790030

Charter Document - 03790030


Charter Number: 03790030
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lincol[niensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Buckingehamscira salutem Sciatis quia concedo et confirmo illam donationem quam Robertus de Tenarchebrai fecit deo et ecclesie beate Marie Ailesberie de dimidia hida terre de Querendona pro concessu cimiterii de Querendona habendum et construendum in eadem villa Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta hanc dimidiam hidam terre teneat et in perpetuam elemosinam possideat bene et in pace et libere et quiete sicut tenet aliam possessionem suam Testibus com[ite] Sym[one] et Ricard[o] de Canvill[a] et Ricard[o] de Walb[er]i Apud Notingeham

Source (click image below to view full size)