Charter Document - 03790013
Charter Number: | 03790013 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eo igitur anno quo rex Stephanus et Henricus dux Normannie foederati sunt Turstinus filius ejusdem Simonis suggessit regi abbatem Abbendonie quasdam hereditarii sui iuris possessiones injusta et fraudulenta inuasione iam aliquandiu occupasse Datis ei pro restitutione earumdem muneribus rex illico abbati per breve suum mandavit ut remota omni dilatione quicquid Turstinus suum dicebat saisiaret Quo audito abbas non leue dampnum inspiciens non leviter consensit Adunata tamen curia sua diem statuit quo habita deliberatione excogitaret quid super hoc responderet Iam aderat dies statuta et nondum consentiente abbate ut vel tunc Turstinus quod petebat acciperet sicut primo sic secundo diem distulit quo scilicet sapientiores de tali negotio consuleret Quo contra Turstinus lucrum suum differri considerans renuit diem regem adiit et quod iussa regis abbas implere noluerit mendaciter indicavit insuper [ut citius voti compos efficeretur] regem regisque collaterales iam iterum muneribus sibi illexit Rex autem causam Turstini iustam existimans vicecomiti suo tunc temporis Henrico de Oxeneford precepit ut ablato omni dilationis scrupulo causam utramque secundum ius regium tractaret Vicecomes vero amore pecunie deprauatus iustos possessores depredavit et Turstinus in re non sua quasi rege iubente et jure dictante injusta [ut ipse postea confessus est] introduxit Turstinus ergo saisiatus re quam petebat id est ecclesia de Mercham et iii hidis ad eandem pertinentibus et i in Middeltun una quoque in Eppelford contra ius ecclesiasticum agens rem eandem detinuit Sed non patitur deus sic injusta diu subsistere eodem namque anno quo res ecclesie inuasit Stephanus rex diem obiit eique in regno Henricus iunior successit