Charter Document - 03790012
| Charter Number: | 03790012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1139 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Salesb[eriensi] et justiciis et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis Angl[ie] salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Willelmus rex Anglie avunculus meus fecit ecclesie Sancte Marie de Abbend[ona] et monachis ibidem deo servientibus de ecclesia Suttone cum terris et decimis et aliis rebus et consuetudinibus eidem pertinentibus ecclesie Quare precipio quod predicta ecclesia et monachi ecclesiam Sudtone cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace et libere et quiete teneant sicut illam melius tenuerunt tempore predecessorum meorum regum Anglie sicut testantur eorum carte Testibus Willelmo Mart[el] et Ric[ardo] de Luci Apud Wareng[efordam]
