Charter Document - 03790011
| Charter Number: | 03790011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1139 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lincoln[iensi] et justiciis et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie de Abbend[ona] et monachis ibidem deo servientibus tenere et habere in perpetua eleemosyna ecclesiam de Neweham cum una hida terre et cum tota decima ejusdem manerii et cum una piscaria cum omnibus sibi pertinentibus et cum prato et cum pastura sicut Willelmus de Curci dapifer illa eis dedit et concessit et sicut Willelmus de Curci filius eius illa eis reddidit et carta sua confirmavit et sicut carta regis Henrici testatur Et precipio quod predicta ecclesia et monachi omnes illas tenuras bene et in pace et libere et quiete teneant sicut melius et liberius tenent alias eleemosynas ecclesie sue pertinentes Testibus Willelmo Mart[el] et comite Albr[ico] et Bald[wino] filio Gil[eberti] Apud Wareng[efordam] in obsidione
