Charter Document - 03790005
Charter Number: | 03790005 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Sar[esberiensi] et justiciis vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Berchescira salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie Beate Marie de Abbendonia et Ingulfo abbati et monachis cum eo in ea deo servientibus mercatum in villa de Abbendonia ad diem [Sancte Crucis] sicut predicta ecclesia et abbates et ipse abbas Vincentius unquam melius vel liberius tenuerunt et die qua rex Henricus eis dedit et concessit abbatiam Et volo et firmiter precipio quod omnes homines illuc euntes et ibidem morantes et inde redeuntes plene habeant meam firmam pacem ne super hec injuste disturbentur super x libras foris facture Testibus Willelmo de Ipra Will[elmo] de Caisn[eio] et Ricard[o] de Luci et Ricard[o] de Camvilla Apud Oxenef[ord]