Charter Document - 03789701
Charter Number: | 03789701 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1130 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux eCartae - Actes des évêques d'Évreux |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Henricus Dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum pro salute anime mee et patris et matris mee atque antecessorum meorum necnon conjugis mee et universe prolis a Deo mihi concesse concedo monachis in ecclesia sancti Petri Castellionis Deo servientibus liberam et quietam electionem abbatis secundum regulam sancti Benedicti et quod omnes homines eorum in Anglie manentes sint liberi et quieti de omnibus consuetudinibus et querelis ad me pertinentibus scilicet de Sire et de Hundret et de Geih et de Hildiet et de Hundresu excepto muldre si repertum fuerit in terra eorum et si furtum repertum fuerit in terra eorum fore factum sit monachis et justitia mea Et in Normannie apud portum qui vocatur Dieppa sint monachi et omnes res eorum et proprii famuli liberi et quieti de omni passagio de omni consuetudine in villa et de omnibus hominibus eorum ibi manentibus habeant monachi Lesveel Et si homines eorum habuerint naves in mari piscantes quidquid de navibus illis ad me pertinet amore Dei concedo predictis monachis et cum his supradictis concedo et confirmo ecclesie sancti Petri Castellionis omnia dona et beneficia que ei dederunt in regno et ducatu meo Rogerius Senior de Toenio et filius ejus Radulphus Senex et Radulphus Juvenis filius predicti Radulphi Senis et Rogerius filius Radulphi Juvenis et eorum homines et alii barones mei sicuti scripta leguntur in hac charta [] Et hec firmata sunt per Radulph Tottenensem cujus fessum erat assistentibus ex parte Richardi Roberto de Garenceres et Heberto de Baillolio ex parte Sancti Ilberto vicecomite Willelmo de Romeleio Hanc conventionem se servaturos in perpetuum sub juramento Richardus et Garinus filius ejus presentibus his testibus firmaverunt Sed etiam sciendum est quod succedentibus annis tres filii predicti Garini Guillelmus Garinus et Richardus medietatem suam predicte decime de Baillol in tres partes equaliter diviserunt Guillelmus vero et Richardus suas partes sancto Petro dederunt annuente Rad Juniore assistentibus Willelmo Villano Gerelino de Fraxino et Gerelino Buxone Ego Robertus de Stafort filius Rogerii de Totteneio pro salute anime mee et antecessorum meorum do et concedo monachis sancti Petri Castellionis ecclesiam de Octona liberam et absolutam cum decimis et oblationibus meis in eadem villa et cum omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus sine aliquo participe excepto capellano eorum voluntate presentato Do etiam eisdem monachis unam hydram terre adjacentem ecclesie et aliam hydram que vocatur Douresel et unum manerium quod vocatur Christona nomine etiam quam libertatem ego habeo in eadem villa et homines mei eamdem habeant monachi et homines sui in plano et in bosco in pratis et in agnis hec omnia dono et concedo libera et absoluta ab omnibus consuetudinibus que michi pertinent annuente filio meo Nicholao et Wolstano Wigornensi episcopo hoc donum confirmante et excommunicante omnes illos qui hec predicta beneficia minuere vel subtrahere tentaverunt Memorie fidelium traditum sit quod ego Ebrardus Britholiensium dominus annuente et consulente Ineta matre mea concedo et restituo ecclesie Castell pro salute anime mee et antecessorum meorum ecclesiam videlicet de Haracaville cum terra ejusdem ecclesie et omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus videlicet cum omni decima totius territorii ejusdem ville quam quidem homines nostri in parte ab eadem abbatia injuste abstulerant et in multis distraxerint necnon etiam nonaginta garbas quas clientes nostri de eadem decima injusta coactione et mala consuetudine capiebant libere et absolute eidem abbatie concedo et restituo Hec autem juste fieri judicavimus ut omnis decima totius ville cum omni fructu terre ecclesie in una domo congregetur quatenus sacerdos qui electione abbatis eidem ecclesie servierit tam annone quam stramenti libere tertiam partem accipiat et abbatia duas Hec autem restituta sunt et confirmata ecclesie Castellionensi per manum domni Hugonis venerabilis archiepiscopi Rothomagensis assistentibus videlicet Roberto archidiacono et Guidone clerico Andeliacensi Radulpho Gastinel Gerelmo de Buxone apud Rothomag in presentia archiepiscopi juxta culpam confitente et veniam requirente Ego Gerelmus de Fraxino pro anima senioris mei Rogeri de Totteneio et filii ejus Radulphi et pro redemptione anime mee do Sancto Petro post mortem meam Fraxinum et hereditatem meam in perpetuum tenendum ad presens autem duos Francos homines in dominio Hoc annuit Godehildis comitissa et Radulphus senior meus salva custodia Totteniens dominii Ibi affuit Hugo Bajocensis episcopus et Willelmus Ebroicensis episcopus qui hoc donum confirmaverunt ex quorum maledictione et ex authoritate sancti Petri apostoli et Omnium sanctorum Dei sint anathematizati qui hoc beneficium ab ecclesia Dei substraxerunt Sciant presentes et futuri quod Gerelinus de Vernaco pro anima sua dedit sancto Petro decimas totius terre sue apud Buxon et apud Nagel annuente Radulpho de Totteneio cujus fessi erat Iterum sciendum est quod Radulphus de Noisement pro salute anime sue dedit sancto Petro omnem decimam terre sue de Noisement et terram cum hospite et decimam culturarum sui Senioris in villa que vocatur Nogent annuente Gilleberto domino suo et Radulpho de Totteneio cujus fessi erat Item sciendum est quod Robertus Paganus et Erchembaldus de Moncellis fratres et Hugo de Rolvilla eorum socer dederunt sancto Petro omnem decimam terre sue de Moncelx amore Dei et domni Sulpitii abbatis cujus parentes erant tempore Henrici inclyti regis Anglorum annuente Gilleberto de Mineriis cujus fessi erat Item sciendum est quod Rogerius de Clara pro anima senioris sui Rogerii de Totteneio dedit sancto Petro ecclesiam et decimam de Haracavilla et duas garbas decime de Bure annuente Godehilde comitissa et Radulpho filio ejus de Totteneio cujus fessi erat Item sciendum est quod Giroldus Gastinellus dedit sancto Petro duos homines et mansuras duas et decimam terre sue in villa que dicitur Valvilla annuente Radulpho de Totten cujus fessi erat Item sciendum est quod Willelmus de Valeil liberis carens dedit sancto Petro ipsum Valeil in dominio tenendum annuente Radulpho de Toenio cujus fessi erat Item sciendum est quod Gillebertus de Clara dedit sancto Petro ecclesiam et decimam et terram Rogerii capellam in villa que Puteneia dicitur annuente Radulpho de Totten cujus fessi erat Item sciendum est quod Robertus de Guidvilla dedit sancto Petro medietatem decime de Guidvilla annuente Radulpho de Totten cujus fessi erat Item sciendum est quod Gerelinus de Bosco Hugonis quando effectus est monachus dedit sancto Petro decimam omnium hominum suorum de Bosco Hugonis annuente Radulpho de Toenio cujus fessi erat Item sciendum est quod Robertus de Aureis vallibus pro salute anime sue dedit Sancto Petro decimam ejusdem ville annuente Radul de Toenio cujus fessi erat Item sciendum est quod Stephanus et Guidmundus et Willelmus et Radulphus filii ejus dederunt sancto Petro decimam terre sue de Bosco Raillato annuente Radulpho de Vernaco et Radulpho de Toenio quorum fesum erat Item sciendum est quod Radulphus de Iglisoles decanus dedit sancto Petro duos hospites cum ortis in villa que vulgo dicitur Merderel pro monachatu suo annuentibus parentibus et Gaufrido domino suo de Villaledt coram Radulpho de Totteneio Item sciendum est quod Simon de Ulmeto tempore inclyti regis Anglorum Henrici dedit sancto Petro decimam de Oissel per manum Audoeni Ebroicensis episcopi annuente uxore sua filia Rogerii de Ferrariis et filio suo primogenito quam videlicet decimam Rad et Garinus fratres predicti Rogerii ejusdem ecclesie concesserant et donum super altare posuerant tempore domni Sulpitii abbatis annuente Willelmo Darsello cujus fessi erat apud Achineium coram Radulpho de Totteneio tempore ipso illo existente pretore in Achineio Ego Radulphus de Totteneio filius Rogerii fundatoris ecclesie sancti Petri Castellionis do et concedo et eidem ecclesie subjecta facio omnia hermitagia in foresta mea de Conchis et quicunque infra forestam illam et in aliis silvis meis terram coluerit ex toto predicte ecclesie decimas dono et concedo Ego Robertus filius Ilberti vicecomitis do et concedo quartam partem de Durra monachis sancti Petri Castellion pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro illa quarta parte quam dedit pater meus Ilbertus et pro ista quam ego dono habent monachi quinquaginta solidos in villa de Durra Sic signatum Hoc est signum inclyti Henrici regis Anglorum et ducis Normannorum Signum Adelize Anglorum regine Signum Hugonis archiepiscopo Rothomagensis Signum Audoeni episcopi Ebroicarum Signum Willelmi comitis de Garenna Signum Amaurrici comitis Ebroicarum Signum Hugonis cognominati Hugo dapiferi regis Anglorum Signum Rogerii de Totteneio Signum prioris sancti Ouvaldi Signum Roberti de Novoburgo Signum Gaufridi filii Pagani
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Henricus Dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum pro salute anime mee et patris et matris mee atque antecessorum meorum necnon conjugis mee et universe prolis a Deo mihi concesse concedo monachis in ecclesia sancti Petri Castellionis Deo servientibus liberam et quietam electionem abbatis secundum regulam sancti Benedicti et quod omnes homines eorum in Anglie manentes sint liberi et quieti de omnibus consuetudinibus et querelis ad me pertinentibus scilicet de Sire et de Hundret et de Geih et de Hildiet et de Hundresu excepto muldre si repertum fuerit in terra eorum et si furtum repertum fuerit in terra eorum fore factum sit monachis et justitia mea Et in Normannie apud portum qui vocatur Dieppa sint monachi et omnes res eorum et proprii famuli liberi et quieti de omni passagio de omni consuetudine in villa et de omnibus hominibus eorum ibi manentibus habeant monachi Lesveel Et si homines eorum habuerint naves in mari piscantes quidquid de navibus illis ad me pertinet amore Dei concedo predictis monachis et cum his supradictis concedo et confirmo ecclesie sancti Petri Castellionis omnia dona et beneficia que ei dederunt in regno et ducatu meo Rogerius Senior de Toenio et filius ejus Radulphus Senex et Radulphus Juvenis filius predicti Radulphi Senis et Rogerius filius Radulphi Juvenis et eorum homines et alii barones mei sicuti scripta leguntur in hac charta []embed Et hec firmata sunt per Radulph Tottenensem cujus fessum erat assistentibus ex parte Richardi Roberto de Garenceres et Heberto de Baillolio ex parte Sancti Ilberto vicecomite Willelmo de Romeleio Hanc conventionem se servaturos in perpetuum sub juramento Richardus et Garinus filius ejus presentibus his testibus firmaverunt Sed etiam sciendum est quod succedentibus annis tres filii predicti Garini Guillelmus Garinus et Richardus medietatem suam predicte decime de Baillol in tres partes equaliter diviserunt Guillelmus vero et Richardus suas partes sancto Petro dederunt annuente Rad Juniore assistentibus Willelmo Villano Gerelino de Fraxino et Gerelino Buxone Ego Robertus de Stafort filius Rogerii de Totteneio pro salute anime mee et antecessorum meorum do et concedo monachis sancti Petri Castellionis ecclesiam de Octona liberam et absolutam cum decimis et oblationibus meis in eadem villa et cum omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus sine aliquo participe excepto capellano eorum voluntate presentato Do etiam eisdem monachis unam hydram terre adjacentem ecclesie et aliam hydram que vocatur Douresel et unum manerium quod vocatur Christona nomine etiam quam libertatem ego habeo in eadem villa et homines mei eamdem habeant monachi et homines sui in plano et in bosco in pratis et in agnis hec omnia dono et concedo libera et absoluta ab omnibus consuetudinibus que michi pertinent annuente filio meo Nicholao et Wolstano Wigornensi episcopo hoc donum confirmante et excommunicante omnes illos qui hec predicta beneficia minuere vel subtrahere tentaverunt Memorie fidelium traditum sit quod ego Ebrardus Britholiensium dominus annuente et consulente Ineta matre mea concedo et restituo ecclesie Castell pro salute anime mee et antecessorum meorum ecclesiam videlicet de Haracaville cum terra ejusdem ecclesie et omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus videlicet cum omni decima totius territorii ejusdem ville quam quidem homines nostri in parte ab eadem abbatia injuste abstulerant et in multis distraxerint necnon etiam nonaginta garbas quas clientes nostri de eadem decima injusta coactione et mala consuetudine capiebant libere et absolute eidem abbatie concedo et restituo Hec autem juste fieri judicavimus ut omnis decima totius ville cum omni fructu terre ecclesie in una domo congregetur quatenus sacerdos qui electione abbatis eidem ecclesie servierit tam annone quam stramenti libere tertiam partem accipiat et abbatia duas Hec autem restituta sunt et confirmata ecclesie Castellionensi per manum domni Hugonis venerabilis archiepiscopi Rothomagensis assistentibus videlicet Roberto archidiacono et Guidone clerico Andeliacensi Radulpho Gastinel Gerelmo de Buxone apud Rothomag in presentia archiepiscopi juxta culpam confitente et veniam requirente Ego Gerelmus de Fraxino pro anima senioris mei Rogeri de Totteneio et filii ejus Radulphi et pro redemptione anime mee do Sancto Petro post mortem meam Fraxinum et hereditatem meam in perpetuum tenendum ad presens autem duos Francos homines in dominio Hoc annuit Godehildis comitissa et Radulphus senior meus salva custodia Totteniens dominii Ibi affuit Hugo Bajocensis episcopus et Willelmus Ebroicensis episcopus qui hoc donum confirmaverunt ex quorum maledictione et ex authoritate sancti Petri apostoli et Omnium sanctorum Dei sint anathematizati qui hoc beneficium ab ecclesia Dei substraxerunt Sciant presentes et futuri quod Gerelinus de Vernaco pro anima sua dedit sancto Petro decimas totius terre sue apud Buxon et apud Nagel annuente Radulpho de Totteneio cujus fessi erat Iterum sciendum est quod Radulphus de Noisement pro salute anime sue dedit sancto Petro omnem decimam terre sue de Noisement et terram cum hospite et decimam culturarum sui Senioris in villa que vocatur Nogent annuente Gilleberto domino suo et Radulpho de Totteneio cujus fessi erat Item sciendum est quod Robertus Paganus et Erchembaldus de Moncellis fratres et Hugo de Rolvilla eorum socer dederunt sancto Petro omnem decimam terre sue de Moncelx amore Dei et domni Sulpitii abbatis cujus parentes erant tempore Henrici inclyti regis Anglorum annuente Gilleberto de Mineriis cujus fessi erat Item sciendum est quod Rogerius de Clara pro anima senioris sui Rogerii de Totteneio dedit sancto Petro ecclesiam et decimam de Haracavilla et duas garbas decime de Bure annuente Godehilde comitissa et Radulpho filio ejus de Totteneio cujus fessi erat Item sciendum est quod Giroldus Gastinellus dedit sancto Petro duos homines et mansuras duas et decimam terre sue in villa que dicitur Valvilla annuente Radulpho de Totten cujus fessi erat Item sciendum est quod Willelmus de Valeil liberis carens dedit sancto Petro ipsum Valeil in dominio tenendum annuente Radulpho de Toenio cujus fessi erat Item sciendum est quod Gillebertus de Clara dedit sancto Petro ecclesiam et decimam et terram Rogerii capellam in villa que Puteneia dicitur annuente Radulpho de Totten cujus fessi erat Item sciendum est quod Robertus de Guidvilla dedit sancto Petro medietatem decime de Guidvilla annuente Radulpho de Totten cujus fessi erat Item sciendum est quod Gerelinus de Bosco Hugonis quando effectus est monachus dedit sancto Petro decimam omnium hominum suorum de Bosco Hugonis annuente Radulpho de Toenio cujus fessi erat Item sciendum est quod Robertus de Aureis vallibus pro salute anime sue dedit Sancto Petro decimam ejusdem ville annuente Radul de Toenio cujus fessi erat Item sciendum est quod Stephanus et Guidmundus et Willelmus et Radulphus filii ejus dederunt sancto Petro decimam terre sue de Bosco Raillato annuente Radulpho de Vernaco et Radulpho de Toenio quorum fesum erat Item sciendum est quod Radulphus de Iglisoles decanus dedit sancto Petro duos hospites cum ortis in villa que vulgo dicitur Merderel pro monachatu suo annuentibus parentibus et Gaufrido domino suo de Villaledt coram Radulpho de Totteneio Item sciendum est quod Simon de Ulmeto tempore inclyti regis Anglorum Henrici dedit sancto Petro decimam de Oissel per manum Audoeni Ebroicensis episcopi annuente uxore sua filia Rogerii de Ferrariis et filio suo primogenito quam videlicet decimam Rad et Garinus fratres predicti Rogerii ejusdem ecclesie concesserant et donum super altare posuerant tempore domni Sulpitii abbatis annuente Willelmo Darsello cujus fessi erat apud Achineium coram Radulpho de Totteneio tempore ipso illo existente pretore in Achineio Ego Radulphus de Totteneio filius Rogerii fundatoris ecclesie sancti Petri Castellionis do et concedo et eidem ecclesie subjecta facio omnia hermitagia in foresta mea de Conchis et quicunque infra forestam illam et in aliis silvis meis terram coluerit ex toto predicte ecclesie decimas dono et concedo Ego Robertus filius Ilberti vicecomitis do et concedo quartam partem de Durra monachis sancti Petri Castellion pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro illa quarta parte quam dedit pater meus Ilbertus et pro ista quam ego dono habent monachi quinquaginta solidos in villa de Durra Sic signatum Hoc est signum inclyti Henrici regis Anglorum et ducis Normannorum Signum Adelize Anglorum regine Signum Hugonis archiepiscopo Rothomagensis Signum Audoeni episcopi Ebroicarum Signum Willelmi comitis de Garenna Signum Amaurrici comitis Ebroicarum Signum Hugonis cognominati Hugo dapiferi regis Anglorum Signum Rogerii de Totteneio Signum prioris sancti Ouvaldi Signum Roberti de Novoburgo Signum Gaufridi filii Pagani