Charter Document - 03789599

Charter Document - 03789599


Charter Number: 03789599
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1126 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus uicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse monialibus de Marciniaco ubi soror mea sanctimonialis est quod tota terra et homines et omnia sua sint in pace et quieta de placitis et querelis et sciris et hundredis et de danegeldo et omnibus geldis et omnibus aliis rebus et habeant sacam et socam et tol et theim et infangeneteof cum omnibus consuetudinibus sicut mea dominica maneria Et nullus uicecomes et seruientes eorum inde se intromittat nisi per eas Et si aliquod placitum uel querela undecumque super ea euenerit ponatur in respectu usque in presenciam meam ut quod mihi placuerit inde precipiam Testibus G[aufrido] cancellario et G[ualtero] de Gloucestria et Henrico nepote meo abbate Glastonie et Andrea de Baldyment Apud Rothomagum

Source (click image below to view full size)