Charter Document - 03789023
Charter Number: | 03789023 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit [] quod ego Henricus dei gratia rex Anglorum concedo ad honorem dei et sancte dei genetricis Marie quicquid barones mei donant et concedunt vel concilio meo daturi sunt sive in ecclesiis sive in terra aut etiam in omnibus aliis beneficiis ad edificationem monasterii quod edificatur in nomine sancte Trinitatis et sancte dei genetricis Marie ab abbate et monachis sancti Martini Troarni ut ibi religiose vivere possint sub ordinatione abbatis Troarni et nostra donatione in territorio de Prateriis scilicet terram Radulfi de Couert et fratrum suorum sicut Ranulfus dapifer concessit et terram de Cauenegnels et terram de ultra Aleram cum molendino et ecclesia ipsius ville [] et decimas molendinorum suorum et totius substantie sue et omnium redditionum suarum quas habet in Normannia et Anglia cum ecclesiis suis [] Hec omnia pro salute nostra et antecessorum nostrorum et ipsius monasterii novi benefactorum concedo et manus proprie signo confirmo dans et concedens decimas omnium reddituum castelli de Vira