Charter Document - 03788860
Charter Number: | 03788860 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f46r) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] episcopo Lincol et baronibus et iusticiariis et uicecomiti et ministris et omnibus fidelibus suis de Hunteduneschire salutem Sciatis quoniam ego recognosco et testificor quod Rogerus de Luuetot fuit in misericordia mea pro terra de Broctone de dominio abbathie de Rameseie de qua mentitus est mihi Et ideo precipio quod ecclesia de Rameseie eandem terram de Broctone in pace amodo teneat in dominio suo absque calumnia sicut Ailsius abbas eam dirationauit tempore patris mei ne super hoc inde placitet abbas Testibus camerario de Tanc[aruilla] et G[alfrido] de Glint[one] Apud London